monumenta.ch > Lucanus > sectio 700 > sectio 655 > sectio 864 > 46 > sectio 800 > sectio 827 > 2 > bsbBSB-InkG-296GW11398.104 > 66 > sectio 784 > sectio > csg213.37 > sectio 367 > sectio 127 > 13 > sectio 637 > sectio 374 > sectio 131 > sectio 783 > sectio 369 > 25 > sectio > sectio 91 > sectio 486 > sectio 137 > sectio 394 > 17 > sectio 117 > 2 > sectio 513 > 10 > sectio 625 > sectio 826 > sectio 832 > 23 > sectio 728 > sectio 391 > sectio 17 > 18
Beda, De Natura Rerum, XVII. De duodecim signis. <<<     >>> XIX. De cursu et magnitudine solis.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XVIII. De lacteo circulo. [

BRIDEF. RAM. GLOSSAE.---Lacteus circulus. Lacteus circulus Graece galactites. Huius amplitudinem tantam dicunt, quantam zodiaci. Hercules cum fuisset appositus dormienti Iunoni ad sumendum lac divinum, illa excitata intellexit non esse filium suum, et subtraxit se. Qua occasione guttae lactis diffusae per coelum, lacteum circulum creaverunt. Macrobius ita: Lacteus circulus zodiacum obliquo circumflexionis ambiendo circumplectitur, ut eum qua duo signa tropica Capricornus et Cancer feruntur, intersecet. Sciendum tamen quia non in Cancro et Scorpione zodiacum intersecat, sed in Geminis et Sagittario tantum tangit. Item Macrobius Theodosius in libris de Somno Scipionis dicit: Lacteum circulum lucere ultra caeteras partes coelestes, propter radios solares, primo quasi ad suam sedem naturalem ad signiferum venientes, et inde repercuti, repercussosque ad lacteum circulum pervenientes illum splendescere, atque prae caeteris illum fulgere confirmat. Verbi gratia: Sicut radius solis superveniens ad superficiem aquae in aliquo vase positae repercussus, ad aliquam partem ibi plenius atque splendidius fulget quam in ipsa aqua ad quam primo pervenerat: sic generaliter solares radii illuminant lacteum circulum, ad quem de signifero repercussi perveniunt, quam ipsum signiferum ad quem primo de corpore solis egredientes venire contendunt. Hinc est quod idem lacteus circulus a philosophis signiferi refulsio vocatur.

Nisi in parte Sagittarii. Et in hoc falsitas quorumdam deprehenditur, qui dicunt in Capricorno et Cancro lacteum circulum intersecare Zodiacum, sicut paulo superius ostensum est.

IOAN. NOV. SHOLIA.---Lacteus circulus est figura. Descriptio circuli, quem Graeci Galaxiam vocant a candore lacteo. Aristoteles primigenia dictione vocat γάλα. Circulus est vulgo etiam notus: solus namque ex his quae sunt in sphaera sensu deprehenditur. Apud poetas via est per quam dii coelum sursum ac deorsum scandunt. Recensentur apud Aristotelem multae opiniones de huius circuli essentia, de quibus definire aliquid non est huius loci: tantum subiiciam per quae sidera ducatur: est enim hoc operae pretium scire, nec iniucundum. Ducitur igitur in sphaera a septentrione meridiem versus per medium Signiferum, principium ducens a Septentrionibus, in quo revertitur per signa et signorum partes, quae sequuntur per mediam Cassiopeiam, per dextra Persei, per sinistra Erichthonii, et utrumque eius pedem: deinde per cornua Tauri, per omnes pedes Geminorum, per dextram Orionis, per occiput Canis: deinde per mediam navim Argo, per imos pedes Centauri, per Aram, per Scorpionis caudam atque arcum Sagittarii, per Aquilam et Telum: hinc per Cygnum et Ciphei caput usque ad Cassiopeiam, unde sumus egressi.

]


1 Lacteus circulus est figura candidior per medium coeli verticem, quem vulgo dicunt ex splendore solis in eo currentis ita [A, lucere.] fulgere; sed frustra, cum ab illo nunquam, nisi in parte Sagittarii et Geminorum, tangatur, in quibus candidum circulum signifer cingit.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.227 bnf1615.265 bnf8671.61 bnf11130.75 bnf13013.43 csg248.86 csg250.131 csg251.38